monumenta.ch > Plinius > sectio 136

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 136
{XXXVII} quidam tradunt in fornacibus globos lapidis, qui coquatur, feruminari, circa hunc aes fervere, ipsum vero non percoqui nisi tralatum in alias fornaces, et esse nondum quendam materiae; id, quod ex cocto supersit, diphryga vocari. ratio eius in medicina similis praedictis: siccare et excrescentia consumere ac repurgare. probatur lingua, ut eam siccet tactu statim saporemque aeris reddat.